\v=6 \v~=Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui.\f + \fr 20.6 \fk Anima quæ declinaverit ad magos, \ft etc. Grande peccatum est ad magos et ariolos declinare: hoc est enim a Deo recedere. Sunt autem magi intelligibiles, qui in nomine Domini falsa prophetant; sunt arioli deceptores et adulatores, qui veneficis verbis auditus multorum corrumpunt et a veritate avertunt.\f* \¬v