\v=14 \v~=Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,\f + \fr 25.14 \fk Quando vendes, \ft etc. Quisque vendere potest vel emere. Unde Paulus: \fk Omnia vestra sumus sicut et vos nostra\ft I Cor. 3.. Hoc secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere. \fk Juxta numerum\ft ISICH.. Id est secundum virtutem cujusque. Anni enim ætatem significant, in qua manifestatur quid possit quisque secundum corpus.\f* \¬v