\v=11 \v~=Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.\f + \fr 2.11 \fk Omnis oblatio. \ft ORIG. homil. 2 in Lev. Dicat aliquis, etc., usque ad hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, quæ jam secundum legem non potest offerre Isræl. \fk Fermenti ac mellis. \ft Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et severitatis. Unde pascha cum amaritudinibus manducatur. \fk Ac mellis. \ft Gentilis eloquentiæ, quæ voce suavis est, non re. Unde: \fk Favus distillans labia meretricis\ft Prov. 5.. Quod autem dicitur in Canticis: \fk Mel et lac sub lingua tua\ft Cant. 4., præsentibus non contradicit. Sub lingua enim dicitur, non in lingua, ut ostendatur paganorum sapientia, et Judæorum littera linguæ Ecclesiæ, id est doctrinæ subjecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerre. Unde ait: \fk Non adolebitur in sacrificium, \ft id est, holocaustum: \fk primitias tantum eorum offeretis. \ft Primitias enim illius sapientiæ offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses, inquit: \fk Sicut vester pœta dixit: hujus et genus sumus. \ft Quod enim invenit congruum scientiæ Dei, non respuit: non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes; unde Moyses ait: \fk Super altare vero non imponentur, \ft et cum liceret dici non ponentur, dicit: \fk Non imponentur in odorem suavitatis: \ft significans, quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est. BEDA. in Lev., tom. 2.. Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, etc., usque ad imperfecta quæque omittimus.\f* \¬v