\p \c#=3 \v=1 \v~=Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.\f + \fr 3.1 \fk Quod si hostia, \ft etc. ORIG. homil. 3 in Levit. Transmissis cæteris, de salutaribus sacrificiis dicit, quæ de animalibus, id est bobus et capris et ovibus offeruntur, et nihil ultra ad immolandum substituitur: nec aves quidem, quæ in offerendis muneribus substitutæ sunt superius. Qui enim salutares offert hostias salutis suæ conscius est: necesse ergo habet ut magna et perfecta offerat, unde Apostolus: \fk Perfectorum autem est cibus solidus\ft Heb. 5.. ISICH. \fk Quod si hostia, \ft etc. Sunt secundum leges diversæ hominum conversationes, etc., usque ad oportet enim eas digne conversari, ut perveniant ad salutem. \fk Marem sive feminam, \ft etc. ISICH. Superius in holocaustum tantum mares offeruntur, etc., usque ad id est infirma opera cum fortioribus.\f* \¬v