\v=24 \v~=Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,\f + \fr 4.24 \fk Ponet manum, \ft etc., per semetipsum peccatum manifestans, et offerens confessionem suam. Ipse autem juxta LXX, non occidit, sed alii; quia illi est necessarium aliorum auxilium, ut pœnitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere præcipitur, ait enim: \fk Cumque immolaverit, \ft etc., nec addidit, quis immolare debeat, licet enim in sacrificio pœnitentiæ alterius uti adjutoriis: unde Jac.: \fk Orate pro invicem, ut salvemini. \fk Ubi solet mactari, \ft etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum pœnitentia et fortia justorum opera.\f* \¬v