\v=13 \v~=rogans pro illo et expians: reliquam vero partem ipse habebit in munere.\f + \fr 5.13 \fk Anima si prævaricans, \ft etc. ISICH. Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiæ, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum. \fk Cæremonias per, \ft etc. ORIG. Multæ species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur: \fk Quicunque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis: \ft panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his quæ sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat.\f* \¬v