\v=12 \v~=Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.\f + \fr 6.12 \fk Ignis in. \ft AUG. quæst. 12 in Levit. Non vult ignem prorsus exstingui, sed cum usque mane arserit holocaustum, ablatis reliquis iterum renovati, quo ardeant alia quæ imponuntur. \fk Quem nutriet sacer. \ft Allegorice. Mane judicatus est Christus, vespere crucifixus. Ignis ergo mane et vespere subjicitur: quia charitas Dei in nobis nutritur, dum Christum mane judicatum, vespere crucifixum, recolimus. GREG. lib. XXV Moral., cap. 7. Altare Dei cor nostrum est, etc., usque ad ut quo magis videtur Deus, magis diligatur. \fk Et imposito holocausto desuper adolebit, \ft etc. AUG., quæst. 13 in Levit. Videndum est utrum nullus dies prætermitteretur, etc., usque ad quod mirum est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri.\f* \¬v