\v=17 \v~=Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.\f + \fr 6.17 \fk Sicut pro peccato. \ft Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animæ habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynæ et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiæ, conjunguntur.\f* \¬v