\v=24 \v~=Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.\f + \fr 7.24 \fk In varios usus. \ft Non solum bonorum imitando opera, sed etiam malorum nobis in exemplum trahendo. Legimus enim Herodem natalis sui diem celebrasse, et epulas sanguine fœdasse Matth. 14.: tale desiderium in usum habemus ut caveamus, sed econtrario nostri natalis diem quo in paradiso fuimus, cum luctu et afflictione memoremus. Pharisæus superbiens ait: \fk Gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri homines, \ft etc. Luc. 18. Nos econtrario dicamus: \fk Deus, miserere mei, quia non sum similis servis tuis, \ft qui angelicam ducunt vitam in terris.\f* \¬v