\v=14 \v~=Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,\f + \fr 8.14 \fk Obtulit, \ft etc. ISICH. Quæ sit hujus legis virtus, etc., usque ad necessario autem filii Aaron tanquam communicantes ei sacrificio manus imponunt. AUG., quæst. 23 in Levit. Cum sacrificia pro peccatis memoraret, etc., usque ad et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum. \fk Obtulit, \ft etc. ISICH. Lex sacerdotem in multis Christum figurantem, etc., usque ad ovibus præcepit. \fk Obtulit, \ft etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum, quod Christus celebravit cum discipulis suis Matth. 26., significat \fk aries: secundus\ft nominatur, quia post agnum in cœna immolatum, seipsum obtulit; unde Aaron super caput arietis manus imposuit cum filiis suis, quia communem cœnam cum discipulis suis Christus celebravit; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit.\f* \¬v