\v=24 \v~=Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:\f + \fr 8.24 \fk Tetigit extremum auriculæ, \ft etc. Si per Aaron Christum accipimus, extremum auriculæ ejus sanguine tactum fuit, quia Patri usque ad mortem obedivit. Si sacerdotes Ecclesiæ aures eorum tangendæ sunt, pollicesque manuum et pedum, ut eminentiam actionum et gressuum Domino consecrent. \fk Tetigit extremum, \ft etc. Quis sit hujus sacrificii effectus unctio aurium et manuum pedumque demonstrat: propter obedientiam quippe nostram actionesque bonas, et conversationem celebratur, ut inobedientia Adæ carentes Unigeniti obedientiam consequamur. \fk Manus ejus, \ft etc. Ut in bona actione confortemur. Confortantur enim quæ unguntur, destruuntur quæ non unguntur. Ubi enim unctio non fuit sanguinis immolati, percutiebatur Ægyptus. Sed prius sacerdos, et postea filii ejus ungebantur sanguine, quia Christus primus sanguinem accepit in cœna, deinde discipulis dedit. \fk Fudit super altare. \ft Cum enim bibit, et apostolis dedit bibere, intelligibilem sanguinem super altare, id est, corpus suum fudit. Ecclesia autem corpus Christi; unde Marcus: \fk Et sumens, gratias agens dedit eis, et biberunt ex eo omnes, et dixit eis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur\ft Marc. 14.. \fk Adipem vero. \ft Quid hæc significent, in salutari sacrificio, vel pacificorum dictum est. LXX vero pro cauda, lumbum; pro intestinis, ventriculum; et pro reticulo jecoris, pinnam epatis ediderunt: non frustra autem etiam nunc in ariete commemorantur.\f* \¬v