\v=3 \v~=et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.\f + \fr 8.3 \fk Et congregabis. \ft Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et præcepisset, convocatur tamen synagoga: requiritur enim in ordinando sacerdote præsentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui præstantior est ex omni populo, doctior, sanctior et virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento? tunica, et præcinxit eum zona. Et iterum: \fk Vestivit eum tunicam talarem\ft Eccli. 45., vel, ut alibi legimus, \fk interiorem\ft II Reg. 15.. Video autem duabus tunicis indutum pontificem. Jesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Jesus, id est lex et Evangelium convenire debeant Matth. 10.. Dicunt alii quod Jesus præcepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat Exod. 20., Jesus vero iracundiam resecat Matth. 5.; et cum lex prohibet adulterium, Jesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intra hujus intelligentiæ angustiam, pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille, quem tunc ordinabat Moses, quia circumcisio esset spiritualis: servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus esse non poterat, habeba ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentiæ spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erant: \fk Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit\ft Gal. 5., et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur; sufficit eis una, et hæc interior, eam vero quæ foris est legis tunicam nolunt, quia unam Jesus et ipsam interiorem habere permittit.\f* \¬v