\v=32 \v~=quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.\f + \fr 8.32 \fk Quidquid autem. \ft Hoc videmus in Ecclesia fieri, et quæ inconsumpta remanserint ignibus tradi. Non dicit autem, quotquot diebus inconsumpta remanserint, ut semper, si remanserint, tradantur igni: innuens, ut si a comestione sacrificii deficimus, nec perscrutari valemus, utrum ea quæ videmus, ipsum corpus Domini sint, non tamen relinquamus, sed igni tradamus, ut comedat Spiritus sanctus quod non possumus. Comedit autem, cum cogitamus ei possibilia esse quæ non possumus.\f* \¬v