\v=33 \v~=De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ; septem enim diebus finitur consecratio:\f + \fr 8.33 \fk De ostio. \ft Significat quia toto tempore præsentis vitæ non est de tabernaculo recedendum, sed Dei servitio insistendum. AUG., quæst. 24 in Levit. Ad ostium tabernaculi testimonii, etc., usque ad habitatio quippe hoc nomen accepit. \fk Septem enim, \ft etc. ISICH.. Quinquagesima septenario in se multiplicato, etc., usque ad observantes custodias Domini, etc.\f* \¬v