\v=8 \v~=quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.\f + \fr 8.8 \fk Quod astringens. \ft ORIG., ubi supra. Cinxit eum secundum facturam humeralis, etc., usque ad quia secundum opera sua cingulo virtutis utitur. \fk Aptavit rationali, \ft etc. HIERON. Rationale in medio positum, terram indicat, quæ instar puncti, cum omnia in se habeat, cunctis vallatur elementis. ORIG., ubi supra. Imposuit super eum logion,, etc., usque ad nihil enim post hæc adjicitur capiti pontificis. HIERON., ubi supra. Rationale duplex, apertum et absconditum, etc., usque ad et his præcedentibus doctrina et veritas sequatur. ID. Duodecim lapides, etc., usque ad nobis scientiam demonstrante. \fk Posuit laminam. \ft ID. Nihil prodest omnium eruditio, nisi Dei scientia coronetur, quæ semper est ei cum Patre: unde laminam super cidarim imposuit. ID. Imperfecta sunt omnia nisi currui quæratur auriga, et super creaturas Creator insistens regat ipse, qui condidit. Quod olim in lamina, nunc in signo crucis ostenditur: pretiosior est sanguis evangelii auro legis; tunc juxta Ezechielem signum gementibus figebatur in fronte thau Ezech. 8.: nunc portantes crucem dicimus: \fk Signatum est super nos lumen vultus, Domine, \ft etc. Psal. 4. Auri lamina in fronte pontificis, et nomen Dei inscriptum; omnia quæ super terram sunt Dei arbitrio gubernari significant. Justum enim erat ut pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, indicaret cuncta Dei misericordia indigere, et cum sacrificaret, expiaretur conditio universalis: ubi non pro liberis, parentibus, et propinquis, sed pro omni creatura voce et habitu precaretur.\f* \¬v