\v=18 \v~=Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.\f + \fr 11.18 \fk Ipse autem ut vidit cogitationes eorum. \ft Hoc sibi proprium Dominus reservavit, ut cogitationes intueatur et judicet. Proprium est Judæorum quærere signa, unde Paulus: \fk Judæi signa petunt, gentes sapientiam\ft I Cor. 1.. \fk Ipse autem ut vidit. \ft Non ad verba, sed ad cogitata respondet: in quo dat certum potentiæ suæ signum qua secreta cordium rimatur. Juxta litteram patet, quod omne regnum solidum, et firmum si per partes dividitur, in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus, et domus supra domum cadet cum habitatoribus unius domus ab alterius domus familia vel opprimuntur vel puniuntur. Quo autem hæc spiritualiter tendant, exponit cum adjungit: \fk Si autem et Satanas in seipsum divisus est. \ft Si ego, ut vos dicitis, in principe dæmoniorum ejicio dæmonia, ergo regnum diaboli est divisum contra se, et ita potestas malitiæ ejus stare non potest. Si autem dæmon dæmonem non potest expellere, falso dicitis me in principe dæmoniorum dæmonia ejicere. Si vero potest sicut dicitis, prospicite vobis, ut de regno ejus quod divisum est exeatis, ne in ruina ejus pariter involvamini. In quo autem Dominus ejiciat dæmones, ne dæmoniorum principem existiment, attendant quod sequitur.\f* \¬v