\v=26 \v~=Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.\f + \fr 11.26 \fk Tunc assumit septem. \ft Plenitudinem omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus, \fk nequiores, \ft diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus, vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur. \fk Et fiunt novissima hominis. \ft Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum.\f* \¬v