\v=27 \v~=Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.\f + \fr 11.27 \fk Beatus. \ft Hic Maria laudatur quæ Dominum portavit. Et pravitas tam præsentium Judæorum quam futurorum hæreticorum qui veram Christi humanitatem negant, confutatur, quia verum Dei Filium adversus blasphemos Judæos confitetur, et verum hominis filium testatur, matri consubstantialem. Nisi enim esset una caro cum matre, frustra venter ille virginis et ubera beatificarentur. \fk Et ubera. \ft Secundum physicos ex eodem fonte et lacte nutriendis et semen procreandis pueris emanat, ergo de semine virginis potuit concipi, qui ejus lacte potuit nutriri.\f* \¬v