\v=37 \v~=Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.\f + \fr 11.37 \fk Et cum loqueretur. \ft Non ait, cum loqueretur hæc, sed \fk cum loqueretur. \ft In quo innuitur, non statim finitis his verbis, sed aliis interpositis ad Pharisæum divertisse, quia finito hoc sermone adhuc eo loquente, ecce mater et fratres quærebant loqui ei. De quibus postquam nuntianti sibi respondit: \fk Qui facit voluntatem Patris mei, hic frater meus et soror et mater est, \ft postea intravit ad convivium Pharisæi. \fk Quare non baptizatus. \ft Judæi frequenter lavant manus antequam manducent, tenentes traditionem seniorum, et a foro revertentes nisi baptizentur non comedunt.\f* \¬v