\v=13 \v~=Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.\f + \fr 12.13 \fk Magister. \ft Commendanti gratiam supernæ pacis et unitatis, vult iste ingerere molestiam terrenæ divisionis, unde et homo dicitur, id est terrenus. Inter quos enim hujusmodi zelus et contentio est, homines sunt et secundum hominem ambulant. Inter fratres, patrimonium, non judex medius, sed pietas debet sequestra dividere, quamvis immortalitatis patrimonium non sit pecunia hominibus petendum.\f* \¬v