\v=5 \v~=Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.\f + \fr 12.5 \fk Ostendam autem vobis. \ft Quia duo sunt genera persecutorum, unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices. Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem vel contemptu mortis, vel spe præmii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit.\f* \¬v