\v=10 \v~=Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.\f + \fr 13.10 \fk Erat autem docens. \ft Hanc similitudinem de ficulnea dicitur Dominus docuisse in Synagoga, ut intimetur ad ipsam Synagogam pertinuisse parabolam. Quod enim fructum quærit in ficulnea nec invenit, significat quod verbum commodat Synagogæ, nec illa recipit, quam tamen non ex toto exstirpandam, sed reliquias per fidem salvandas intelligens, mox ibidem primitivæ Ecclesiæ sanatio sub specie incurvæ mulieris subsequitur. Idem enim significat ficulnea reservata quod mulier erecta. \fk Sabbatis. \ft Sabbatis docet et curvam erigit, quia per verbum prædicationis a temporalibus ad æterna erectos ad quietem resurrectionis perducit.\f* \¬v