\v=32 \v~=Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.\f + \fr 13.32 \fk Dicite vulpi, \ft etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Hæc omnia hæreticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianæ fidei, in credentibus conantur exstinguere. \fk Ecce ejicio dæmonia, \ft etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec hæretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere dæmonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea præcepta vivant; postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam.\f* \¬v