\v=7 \v~=Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?\f + \fr 13.7 \fk Quærens fructum. Vinea Domini sabaoh, domus Isræl est, \ft in qua domo Synagoga condita est sicut ficus in vinea. Sed qui in vinea peccantem a viatoribus permisit diripi, hanc etiam ficum jussit excidi. In qua quærit fructum, non qui adesse nesciret, sed ostendit in figura, quia in Synagoga jam fructum habere deberet. Nec ante tempus quærit qui per triennium venit. Qui per Moysen Synagogam instituit, ipse in carne apparens in Synagoga crebris docet, fructum fidei quærit, sed in Pharisæis non reperit. \fk Dixit autem ad cultorem vineæ. \ft Cultor vineæ, doctores sunt et apostoli quorum precibus et monitis assidua Dei cura suggeritur, quibus Dominus sæpe de infructuosa gente Judæorum conqueritur, quod per tres annos suæ visitationis, id est, in legalibus edictis, propheticis contestationibus, Evangelii gratia, negligens exstiterit. \fk Ut quid etiam terram, \ft etc. Potest per terram sterili ficu occupatam Judaica plebs signari, quæ noxia præpositorum umbra premitur, ne lumen veritatis videat et exemplis eorum impeditur, ne sole dilectionis calescat; unde Matth. 23.: \fk Væ vobis, Scribæ et Pharisæi, \ft etc. Terram occupat, qui locum quem tenet bonis operibus non exercet, qui exemplo pravitatis impedimentum præstat cæteris.\f* \¬v