\v=18 \v~=Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.\f + \fr 14.18 \fk Et cœperunt, \ft etc. Ideo excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem suæ vocis professio excluserit. Excusat autem se omnis qui plus terrena quam cœlestia diligit, etiamsi ad cœlestia se tendere dicat. \fk Villam emi. \ft Villa, id est terrena substantia. Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam, et hoc est quod ab amatoribus mundi prius quæritur, scilicet substantia corporis. AUG. In empta villa, dominatio notatur et superbia. Habere enim villam, etc., usque ad amor rerum terrenarum viscus est spiritualium pennarum. \fk Rogo te. \ft Dum dicit: \fk Rogo te, habe me excusatum, \ft humilitas sonat in voce dum venire contemnit, superbia in actione.\f* \¬v