\v=15 \v~=Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.\f + \fr 15.15 \fk Uni civium. \ft Unus civium ille est qui concupiscentiis terrenis merito pravitatis suæ præpositus princeps mundi vocatur. Qui in villam mittit, quia cupiditati mundialis substantiæ subjugat. Porcos pascit, cum ea quibus immundi spiritus gaudent, operatur. \fk Ut pasceret porcos. \ft Porcus immundum animal, quod sordibus delectatur; sic diabolus, qui in idolis cruore pecudum pascitur, et morte ipsius hominis. Misit ergo in villam, id est suum fecit famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam suam.\f* \¬v