\p \c#=17 \v=1 \v~=Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt.\f + \fr 17.1 \fk Et ait ad discipulos. \ft Sciendum cum Dominus de misericordia loqueretur, Pharisæi avari in irrisione perseverabant, in quo infirmis auditoribus scandalum, ne attenderent, faciebant. Hos ergo increpat loquens apostolis, scilicet quod illi suo vitio faciebant, ut evenirent scandala per se quæ non poterant non evenire in mundo ærumnis et erroribus plenissimo.\f* \¬v