\v=10 \v~=non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.\f + \fr 17.10 \fk Sic et vos. \ft Postquam ad perfectionem fidei exhortatus est, per quam fiunt mirabilia opera, etiam contra rerum naturam monet, ne quis de suis operibus glorietur, sed quanto fides est foris virtutibus excellentior, tanto conscientia intus sit humilior, quia Domino jure debemus obsequium. \fk Servi inutiles. \ft Si homo ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit, nec gratiam habet, quanto magis vos qui sine me nihil potestis, non unius usum operis vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora, nec vos jactetis, quia bene servitis. \fk Quod debuimus facere. \ft Qui venit ministrare non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes, sed ejus examen paventes, omnibus impletis quæ præcepta sunt, nos imperfectos esse recognoscamus, quandiu peregrinamur a Deo.\f* \¬v