\v=16 \v~=et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.\f + \fr 17.16 \fk Et cecidit in faciem. \ft Cadit in faciem, qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadat; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ut ad invisibilia erigantur; mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident quid eos sequatur.\f* \¬v