\v=19 \v~=Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.\f + \fr 17.19 \fk Surge. \ft Qui infirmitatem suam agnoscens humiliter ante Deum jacuit, divina consolatione surgere ad fortiora opera, et ire crescendo usque ad perfectiora jubetur. \fk Fides tua. \ft Fides quæ ad agendas gratias inclinavit, econtra perfidia illos damnat qui de acceptis beneficiis sunt ingrati. \fk Te salvum fecit. \ft In superiori parabola decernitur fidem per humilitatem debere augeri. In ista rebus ipsis manifeste ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed fidei exsecutam operationem esse, quæ salvum faciat credentem.\f* \¬v