\v=7 \v~=Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:\f + \fr 17.7 \fk Quis autem, \ft etc. Servus arans aut pascens doctor est Ecclesiæ, de quo dicitur: \fk Nemo \fk mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno\ft Luc. 9. Dei. Et Dominus Petro dicit: \fk Pasce oves meas\ft Joan. 21.. Qui servus de agro regreditur, cum intermisso opere prædicandi, quasi ad curiam conscientiæ rediens sua dicta vel facta pertractat, cui Dominus non statim jubet ab hac vita transire, et æterna quiete refoveri, sed domi parare quod cœnet, id est post laborem apertæ locutionis, humilitatem propriæ conversationis exhibere, in tali enim conscientia Deus cœnat.\f* \¬v