\v=15 \v~=Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.\f + \fr 18.15 \fk Afferebant autem. \ft Post dictam controversiam, post datam sententiam humili magistro, offeruntur infantes, ut ostendatur quod innocens et simplex ætas ad gratiam pertineat. Increpant apostoli, non quod nollent infantes manu et voce Salvatoris benedici, sed quia nondum perfecti in fide, putabant eum in similitudinem hominum lassari importunitate offerentium. \fk Increpabant. \ft Hoc fortasse ideo, quia prius populum Judæorum ex quo secundum carnem erant, salvari volebant, sed et pro Chananæa muliere supplicaverunt. Sciebant ergo mysterium, quod utriusque populi vocatio deberetur, sed fortasse adhuc nesciebant ordinem.\f* \¬v