\v=16 \v~=Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.\f + \fr 18.16 \fk Sinite pueros. \ft Nemo prohibeat languidos venire ad medicum. Isti in ramo nihil adhuc commiserunt, sed in radice perierunt. Qui pro se agere non possunt, causam suam majoribus commiserunt. Tangat medicus, et \fk benedicat pusillis cum majoribus\ft Psal. 113.. \fk Talium est enim. \ft Non ait istorum, sed qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem quam isti habent per naturam, quia non ætas regnat, sed mores. Non enim est virtus non posse peccare, sed nolle. Sicut puer non perseverat in ira, læsus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum, sic vos nisi talem innocentiam et animi puritatem habueritis, non intrabitis in regnum cœlorum.\f* \¬v