\v=34 \v~=Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.\f + \fr 18.34 \fk Et ipsi, \ft etc. Discipuli sermonem Dominicæ passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia quem maxime videre desiderant, ejus mortem audire non possunt, et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant.\f* \¬v