\v=11 \v~=Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.\f + \fr 19.11 \fk Hæc illis, \ft etc. Suscepta et commendata pœnitentia publicani divitis, per parabolam docet sibi magis pœnitentiam peccatorum, quam justitiam placere superborum, latiusque in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Judæis de justitia legis superbientibus se esse regnaturum. \fk Eo quod. \ft Non solum qui justi perseverant, sed etiam qui de injustitia convertuntur ad filios promissionis pertinent.\f* \¬v