\v=38 \v~=Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.\f + \fr 1.38 \fk Ecce ancilla Domini. \ft Non de singularitate meriti se extollit, sed suæ conditionis et divinæ cognationis per omnia memor, se ancillam illius esse fatetur, cujus mater eligitur, et cum magna devotione promissionem angeli optat impleri.\f* \¬v