\v=24 \v~=ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.\f + \fr 20.24 \fk Cujus habet, \ft etc. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Cæsaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit quæ erant mundi. Et tu si non vis esse obnoxius Cæsari, noli habere quæ sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Cæsari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius quæ Cæsaris sunt reddenda decernit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit.\f* \¬v