\v=28 \v~=vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.\f + \fr 22.28 \fk Permansistis mecum. \ft Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono cœpto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater \fk nomen quod est super omne nomen\ft Phil. 3.: sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad æternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando hæc loquebatur Dominus.\f* \¬v