\v=18 \v~=Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:\f + \fr 23.18 \fk Tolle hunc, \ft etc. Quia pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitæ ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis et seditionibus in tantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque quod Christo prætulerant, perderent, et hactenus libertatem animæ vel corporis quam vendiderant, non reciperent. \fk Barabbam, \ft etc. Barabbas, qui filius magistri vel patris eorum interpretatur, ipse est Antichristus, quem illi Christo præferent, quibus dicitur: \fk Vos ex patre diabolo estis. \ft Pilatus os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universæ materiæ, per quem Deus vasa probare permittit, et tandem conterit, cum in extrema damnatione confringit.\f* \¬v