\v=25 \v~=Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.\f + \fr 23.25 \fk Dimisit autem, \ft etc. Auctor seditionis et homicidiorum Judæis dimittitur, id est diabolus, qui ob culpam a lucis patria depulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus, et ideo pacem habere non possunt, quia pacis auctorem non elegerunt.\f* \¬v