\v=36 \v~=Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.\f + \fr 24.36 \fk Stetit Jesus, \ft etc. Hæc ostensio est illa, de qua Joannes ait Joan. 20.: \fk Cum sero esset die, \ft etc., \fk et dixit eis: Pax vobis. \ft Quod vero dicit Joannes Thomam non fuisse cum illis: cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos, et eos qui cum eis erat, intelligendum est quod Thomas inde exisset antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret.\f* \¬v