\v=50 \v~=Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.\f + \fr 24.50 \fk Eduxit autem eos. \ft Prætermissis omnibus quæ per quadraginta dies gesta sunt, primo resurrectionis diei tacite conjungit novissimum quo ascendit in cœlum. Et pulchre benedicturus discipulos, educit in Bethaniam, quæ domus obedientiæ dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit.\f* \¬v