\v=23 \v~=Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.\f + \fr 4.23 \fk Medice. \ft Sicut fabri filium, ita eadem erroris dementia; medicum vocant, sed in errore illorum veritas latet. Vere enim erat filius fabri, qui per ipsum in principio omnia fecit, qui operatur in Spiritu sancto et igni, qui in magna domo hujus mundi facit vasa diversi generis. Est et medicus, quia per ipsum omnia quæ in cœlis et quæ in terra sunt restaurata. Qui de se dicit: \fk Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus\ft Matth. 9..\f* \¬v