\p \c#=6 \v=1 \v~=Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.\f + \fr 6.1 \fk Factum est autem, \ft etc. BEDA. Dicit quod sabbati littera solvi cœperat, etc., usque ad post secundum, ab eo quo præcedentia sunt dicta vel facta. \fk Per sata, \ft etc. Mystice: ager mundus; agri seges, humani generis fecunditas; spicæ, fructus Ecclesiæ, quibus saturantur apostoli nostro se alentes profectu. \fk Vellebant discipuli, \ft etc. Non habentes discipuli spatium manducandi, propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolantur, quod est indicium austerioris vitæ, non præparatas escas, sed cibos simplices quærere. Et nota quod apostoli litteram sabbati jam destruunt adversus Ebionitas, qui alios apostolos recipiunt, Paulum quasi legis transgressorem repudiant. BEDA. Mystice: discipuli esurientes salutem hominum transeunt per sata, id est per regiones quæ, etc., usque ad arguens doctores legis nescire legem.\f* \¬v