\v=12 \v~=Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.\f + \fr 6.12 \fk Exiit in montem orare. \ft Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiæ, quia instituendi erant et prædicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos præeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit.\f* \¬v