\v=48 \v~=similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.\f + \fr 6.48 \fk Fodit in altum. \ft Fodit in altum qui præceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat, ut inconcussam in eis habeat mansionem. \fk Posuit fundamentum. \ft Fundamenta pluraliter, doctores; singulariter fundamentum, doctor doctorum Christus. Moraliter. Fundamenta domus, intentiones bonæ conversationis, quas per humilitatem Christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritualiter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit. \fk Inundatione. \ft Hanc inundationem alibi portas inferi appellat. \fk Et portæ inferi non prævalebunt adversus eam\ft Matth. 16.. Hæc inundatio tribus modis fit, quia tentatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratrum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione. \fk Illisum. \ft Potest per impetum fluminis, extremi judicii discrimen intelligi, quando Ecclesia utraque est consummata. \fk Omnis qui se exaltat \fk humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur\ft Luc. 14.. \fk Domui illi. \ft Singulæ nostræ domus, quotidie, vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel suæ ipsius mentis, vel carnis inquietudine pulsantur. Et quantum propriis viribus fidunt, inclinantur: quantum invictissimæ petræ adhærent, labefactari nequeunt.\f* \¬v