\v=3 \v~=Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.\f + \fr 7.3 \fk Misit ad eum seniores, \ft etc. Divina providentia seniores Judæorum mittuntur, et eis præsentibus languidus sanatur, ut inexcusabiles sint si credere noluerint. Centurio amicos mittit, ne præsentia sua verecundiam Domini gravare videretur, et officium officio provocasse. Significat autem, quia nos qui de gentibus credimus ad Dominum, non ipsi venire possumus quem in carne videre non possumus, sed ad residentem in dextera Patris. Gentilis populus quasi centurio stipatur milite virtutum et spiritualium perfectione, quæ in centum significatur. Sublimis, nihil terrenum a Domino sibi suisque requirens, sed sola æternæ salutis gaudia: et hi pro servis, id est, pro his qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, Domino supplicant, ut eis paulatim ad superiora provectis, \fk perfecta dilectio foras mittat timorem\ft I Joan. 4.. Matthæus dicit centurionem accessisse, quod per fidem intelligendum est. Per fidem enim vere ad Deum acceditur, quæ in centurione a Domino commendatur: \fk Non inveni tantam fidem in Isræl. \ft Porro Lucas ordine quo gestum est exsequitur, ut intelligere cogeremur, quomodo eum accessisse dicit Matthæus.\f* \¬v