\v=32 \v~=Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.\f + \fr 7.32 \fk Similes sunt pueris. \ft Pueri, doctores sunt spiritu humiles. Forum, synagoga, vel ipsa Jerusalem, in qua jura præceptorum Dei condebantur, quia contribulibus solebant exprobrare quod nec psalmis allecti ad laudes Dei assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate (quod notat saltus) nec threnis (id est lamentationibus prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis) ad pœnitentiam sunt conversi.\f* \¬v