\v=18 \v~=Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.\f + \fr 8.18 \fk Qui enim habet, \ft etc. Hæc specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judæis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen veræ scientiæ dulcedinem gustabit. \fk Et quicunque non. \ft Ideo desidiosus ingenium accipit sæpe, ut de negligentia jutius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit, et aliquando studiosus tarditate intelligentiæ premitur, ut eo majora præmia inveniat, quo studiosius elaborat.\f* \¬v