\v=25 \v~=Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?\f + \fr 8.25 \fk Mirati sunt ad invicem. \ft Non discipuli, sed nautæ et alii qui in navi erant mirantur. Unde Matthæus: \fk Porro homines illi mirati sunt, dicentes: Qualis est hic? \ft Matth. 8. Quod si discipulos dicimus miratos fuisse, merito et ipsi homines sunt appellati. \fk Ad regionem Gerasenorum. \ft Gerasa civitas Arabiæ juxta montem Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, significat gentes quas post passionem et resurrectionem Dominus per prædicatores visitavit, unde Gerasa sive Gergesi colonum ejiciens, id est diabolum a quo prius incolebatur vel advena propinquans, qui longe erat in tempore.\f* \¬v